Homepage ¦  Latein-Leitseite ¦  Bibliothek ¦  Geschichte des Lau ¦  Suche


Gymnasium Laurentianum
[  Schulprogramm der Lateinschule von 1594  ]
 

Das Schulprogramm der Warendorfer Lateinschule aus dem Jahre 1594 gewährt einen umfassenden Einblick in die innere Gestalt der Schule, ihren geistigen Anspruch und ihre Bedeutung. Die Tatsache, daß Betuleius sein Schulprogramm am Portal der Alten Kirche anschlug, bedeutete einerseits ein Bekenntnis zum Calvinismus und zu evangelischer Frömmigkeit, andrerseits eine Kampfansage an die katholische "Diaspora" in Warendorf und den Archidiakonus bzw. den Bischof. Das nahm Johann Hoyer, der Pastor der Alten Kirche, nicht unwidersprochen hin und wies deshalb in seinen Anmerkungen am linken Rand des Dokuments auf die calvinistischen Grundzüge des Schulprogramms hin, das er dann vermutlich seinem Vorgesetzten übersandt hat.


Dokument von 1594 (17K)

Rector Scholae Warendorpensis Gosquinus Betuleius:

Etsi lector humanissimne, ignorare non possumnus praesentem in hac Scholarum optime institutarum proposita multitudine et copia quae vera, quaeque discentium aetati accommodatissima sit institutio. Tamen cum nos Dei Opt: Max: benignitas ad istius Scholae inspectionem vocavit, quae ab occuratam institutionem intra muros ei passim locum commendationis haud contemnendum sortita est, Sequemur quanium in nobis erit in tradendis artibus, praecipueque tenerae juventuti alia praecepta quam hactenus imbibere sine piis maximo incommodo proponi nequeant, antecessorum nostrorum virorum etiam doctissimorum cogitationes et vestigia. Et id etiam potissimum hoc nomine quod conatus isti superiores suo fructu non caruerint, nos. vero in primo Articulo laborum nostrorum de loci conditione /:quod alii expectant:/ deque progressu discipulorum plene dicere, et disponere non possumus, ei continuabimus per Hiemem quidem quae diximus antecessorum inchoata ei agitata exercitia. De caetero uti fidem ei diligentiam sic plene descriptum nostrum Judicium tibi pollicemur: vale. L. H. et Deo Opt: Max: Magistratum et labores nostros tuis praecibus diligenter commendato. Cursim. Idibus Septemb: ANNO reparatae salutis. M.D.94

Index praelectionum per classes distributos

III. classis propiae
In hac Classe praecepta Logices et Rhetorices Ramae praecipue tractabuntur, quarum usus in Libris Authorum probatissimorum D. Pauli et Cor: I. Ciceronis oratione pro L. Manilia et Demostenis Olynthiaca. I. proponetur.
III. et IV. communes
Artium p(rae)cipuarum Grammaticae Dialecticae et Rhethoricae ea erit explicatio ut. utrique classi usui sit et satisfaciat et Libri primi Aeneidos Vergilii, suis horis distincta explicatio suscipietur.
VI. et V. communes
Epistolarum Cic: famil: Lib: I. Vergilii Bucolica et Terentii Andria
V. ei VI. communes
In hisce classibus plena et integra erit totius Grammaticae interpretatio, cuius Analysium ostendit collega in Lib: I. Ovid. Trist: Floribus illustrium Poetarum, Epistolis Familiaribus suis horis proponentur.
VI. et VII. communes.
Lib: I. Dialogorum Mat: Cor: et Nomenclaturae Rudimenta vero Grammaticae et Syntaxeos propria erunt alterius classis quae collega exercebit in explicatione Distichorum Moralium.
Caeteri discipuli literas cognoscere, syllabas coniungere, legere et scribere docebuntur.
Praeter supra notatos autores ad pietatem exercendam recitationes etiam Bibliorum quotidianas instituemus, diebus Dominicis et Festivis Evangeliorum ei Epistolarum Paraphrasis Graeca Latina Germanica tradetur. Sabbat horis disputationes praelectionibus accomodatae in singulis Classibus vigebunt dispositiones, et Exercitia solutae et ligatae orationis vicissim succedent, Praecepta artium et caeterarum praelectionum potissima Capita omnibus Horis recitabuntur.
Deus Opt: Max: H. L. te et nos gubernet. Iterum: vale.
Initium Deo annuente fiet circa Non: Octob:

*

Collata et auscultata est haec copia cum vero suo originali - ad valvas templi affixo - per me Johannem Dinker Notarium publicum.

*

magnum eorum locorum quibus possit Catholic(ae) Rom:(anae) religionis oppugnari veritas secundum translationem Bezae sed alieno titulo Erasmi Roterod:(ami) ex institutionibus Joannis Calvini confessione Bezae controversiis Antonij Sadielis Pastor vet:(eris) Eccle(siae) ad S. Laurentium in Warendorp


Das lange unbekannte Schulprogramm der Warendorfer Lateinschule aus dem Jahre 1594 lagert im Diözesanarchiv Münster unter WAF St. Laur. A 51.
Eine Übersetzung von A.Meier und H.Meyering finden Sie auf der Laurentianum Homepage im Abschnitt Schulgeschichte.
Zitiert aus dem Buch "Von der Lateinschule zum Gymnasium Laurentianum Warendorf - 1329-1979", Warendorf 1979, Selbstverlag des Gymnasium Laurentianum, Text auf Seite 48 ff.


zur Leitseite über die Geschichte des Laurentianum


Homepage ¦  Latein-Leitseite ¦  Unterricht ¦  Latein lebendig
Bibliothek ¦  Bilder ¦  Dateien laden ¦  Suche